Latin Texts

List:

Ave Maria
Gaudeamus
Locus Iste
Magnificat
The Mass (Missa)
Os Justi
Requiem
Stabat Mater
Te Deum

link


The Mass

1.Kyrie

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison

2. Gloria

gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonae voluntatis
Laudamus te Benedicimus te
Adoramus te Glorificamus te
Gratias agimus tibi,
propter magnam goriam tuam
Domine, Deus, Rex caelestis,
Deus Pater omnipotens
Domine Fili unigenite,
Iesu Christe
Domine, Deus, Agnus Dei,
Filius Patris
qui tollis peccata mundi,
miserere nobis
qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram
qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis
quoniam Tu solus Sanctus
Tu solus Dominus
Tu solus Altissimus
Iesu Christe, cum Sancto Spiritu:
in gloria Dei Patris, Amen

3. Credo

Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium
et in unum Dominum, Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum, ante omnia saecula
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero
genitum, non Factum, consubstatialem Patri:
per quem omnia facta sunt
qui propter nos homines,
et propter nostram salutem,
descendit de caelis
et incarnatus est de Spiritu Sancto,
ex Maria Virgine: et homo factus est

crucifixus etiam pro nobis:
sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est
et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas
et ascendit in caelum:
sedet ad dexteram Patris
et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos:
cuius non erit finis
et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit
qui cum Patre et Filio,
simul adoratur, et conglorificatur:
qui locutus est per Prophetas
et unam, sanctam, catholicam,
et apostolicam Ecclesiam
confiteor unum baptisma,
in remissionem peccatorum
et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi, Amen

4. Sanctus

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth
Pleni sunt caeli et terra gloria tua
Hosanna, in excelsis
Benedictus qui venit in nomine Domini
Hosanna, in excelsis.

5. Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
dona nobis pacem



Te Deum

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi caeli et universae Potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim incesabili voce proclamant:
Sanctus: Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus:
Te Prophetarum laudabilis numerus:
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
Patrem immensae majestatis:
Venerandum tuum verum, et unicum Filium:
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos
pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies, benedicimus laudamus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi: non confundar in aeternum.



Requiem

1. Introit

Requiem aeternam dona eis, Domine.
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus Deus, in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.

2. Kyrie

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

3. Gradual

Requiem aeternam dona eis Domine.
et lux perpetua luceat eis.
In memoria aeterna erit justus.
ab auditione mala non timebit.

4. Tract

Absolve Domine, anima omnium fidelium defunctorum.
ab omni vinculo delictorum.
Et gratia tua illis succurrente,
mereantur evadere judicium ultionis.
Et lucis aeternae beatitudine perfrui.

5. Sequence

Dies irae, dies illa, Solvet saeclum in vavilla:
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus, Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum, Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura, Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur, Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus?
Cum vix justus sit securus.

Rex tremendae majestatis, Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.

Recordare Jesu pie, Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus, Redemisti crucem passus,
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis, Donum fac remissionis,
Ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus, Culpa rubet vultus meus,
Supplicanti parce Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis:
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favilla
Judicantus homo reus: Huic ergo parce Deus.

Pie Jesu Domine. Dona eis requiem. Amen

6. Offertory

Domine Jesu Christe. Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis infermi
et de profundo lacu:

libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum:
Sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam:
Quam olim Abrahae promisisti et semini ejus.

Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus:
tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine, de morte transire ad vitam.

7. Sanctus

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth
Pleni sunt caeli et terra gloria tua
Hosanna, in excelsis
Benedictus qui venit in nomine Domini
Hosanna, in excelsis.

8. Pie Jesu Domine

Pie Jesu Domine, dona eis requiem,
Pie Jesu Domine, dona eis requiem,
Pie Jesu Domine, dona eis requiem sempiternam

9. Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam.

10. Communion

Lux aeterna luceat eis, Domine:
Cum Sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.
Requiem aeternam dona eis Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Cum Sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.

11. Exseguiae

Libera me Domine de morte aeterna, in die illa tremenda:
Quando coeli movendi sunt et terra:
Dum veneris judicare saeculum per ignem.

Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.

Quando coeli movendi sunt et terra.
Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae,
dies magna et amara valde.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.

Requiem aeternam dona eis, Domine:
et lux perpetua luceat eis.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Requiem aeternam dona ei, Domine.
et lux perpetua luceat ei.
Requiescat in pace. Amen.

12. Valedictio

In paradisum deducant te Angeli:
in tuo adventu suscipiant te Martyres,
et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem.
Chorus Angelorum te suscipiat,
et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.



Ave Maria

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Regina coeli, dulcis et pia, O Mater Dei.
Ora pro nobis peccatoribus, ut cum electis te videmus.



Magnificat

Magnificat anima mea Dominum,
Et exultavit Spiritus meus, in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae,
ecce enim ex hoc beatam omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen ejus.
Et misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et Semini eius in saecula.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.



Locus Iste

Locus iste a Deo factus est
inaestimabile sacramentum irreprehensibilis est.



Os Justi

Os justi meditaribus sapientiam,
et lingua eius loquetur judicium.
Lex Dei eius in corde ipsius
et non supplantabuntur gressus ejus. Alleluia.



Gaudeamus

Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus,
Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus,
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
nos habebit humus,
nos habebit humus.

Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Transeas ad superos,
abeas ad inferos,
Quos si vis videre,
quos si vis videre.

Vivat academia! Vivant professores!
Vivat academia! Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet!
Vivant membra quaelibet!
Semper sint in flore!
Semper sint in flore!



Stabat Mater

Stabat Mater dolorosa juxta crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.

Cujus anima gementem contristatam et dolentem
Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta
mater unigeniti.

Quae moerebat et dolebat pia Mater dum videbat,
et tremebat, cum videbat nati poenas incliti.

Quis est homo qui non fleret,
Christi matrem si vederet in tanto suplicio?
Quis no posset contristari piam matrem contemplari
dolentem cum filio?

Pro peccatis suae gentis vidit Jesum in tormentis
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum morientem,
desolatum dum emisit spiritum.

Eja mater, fons amoris, me sentire vim doloris,
fac ut tecum lugeam.

Fac ut ardeat cor meum
in amandum Christum Deum
ut sibi complaceam.
Sancta mater istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
Tui nati vulnerati
tam dignati pro me pati
poenas mecum divide.
Fac me vere tecum flere
crucifixo condolere,
donec ego vixero.
Juxta crucem tecum stare,
te libenter sociare
in planctu desidero.
Virgo virginum praeclara,
mihi jam non sus amara,
fac me tecum plangere.

Fac ut protem Christi mortem,
passionis fac consortem
et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari,
cruce hac inebriari
ob amorem filii.

Inflammatus et accensus
per te, virgo, sim defensus
in die judicii.
Fac me cruce custodiri,
morte Christi praemuniri,
confoveri gratia.

Quando corpus morietur
fac ut animae donetur
paradisi gloria.

Amen.



link

Contributions by: Nan-shan Chen, getchen@get.uni-paderborn.de
Last Updated: September 18, 1995
http://copper.ucs.indiana.edu/~lneff/libretti/latin1.html